- PECULIUM
- PECULIUMFestoservorum, a pecore dictum est, utpecunia Patrum familiae. Non tamen solorum servorum fuit, sed et sic dictum, quod filius familiâs sibi parentis permissu servabat, deductô illô, quod Parenti debebatur. Ita filiis cedebat, si pluris vendidissent merces, quam quantieas pater aestimasset. Plautus Mercatoris Prolog. v. 94.Lucrum ingens facio, praeterquam mihi meus paterDedit aestimatas merces: ita peculiumConficio grande. ———Imo et peculium vocabatur, quod a Patribussamiliâs scponebatur; Sic Celsus, Pecuniam, ait. sine peculio fragilem esse. Praeter quae castrense peculium erat, quod vel in castris acquirebatur, vel occasione militiae obtingebat, vide Brissonium de Verb. signis. l. 14. voce Peculium, Cl. Suicerum Thes. Eccl. in Πεκούλιον, Alios. Et quidem ultimum quod attinet. ad signa illud deponi consuevisse, ut eo minus de deferendis iis cogitaret miles, pluribus docet Alex. ab Alexan. Gen. Dier. l. 14. c. 2. ubi varia in hancrem praeclara. Vide et infra ubi delege Petilia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.